Page:EBC 1605 11 05 0511.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:24, 8 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Not proofreadCategory:EBC_Letters Perugia,5 novembre 1605. M.Ant.Bonc�ar�us � Bellarmin. 5M / Rob. Bellarmino Cardinali M.Ant.Bonciarius S.D. Ante...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Perugia,5 novembre 1605. M.Ant.Bonc�ar�us � Bellarmin.

5M

/ Rob. Bellarmino Cardinali M.Ant.Bonciarius S.D. Ante biennium cum misi ad te meum librum epistolarum, omissum � meis fuit per incuriam, quod ego simul mitti volebam, imo et scripseram nos misisse, Votum Deiparae Virgin! dicatum in sacra ^ a e d e Lauretana. Illud ego nunc tandem repraesento cum valde grandibus, utinam pariter bonis duorum annorum usuris. Sed enim (quae inopia mea est, et quae tua copia) suspicor interdum facile fore, ut ista tibi sordescant, et me prudentius fuisse facturum,si promissa nunquam implerem, et nec lucrum dependerem, nec sortem. Adeo /yfortasse cum poeta dicturus es - Horum Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. Utcumque autem casura esset res; putavi hoc quasi aes alienum mittendis versibus � me dissolvi oportere. Primum enim malebam m ^^^meum ingenium abs te accusari,quam fidem. Deinde sic opinabar, si carmen tibi viro longe doctissimo displicuisset, idem ad me cum multo castigationis foenore rediturum. Deus tuas virtutes Ecclesiae gubernandae quam misericorditer praeposuit, tam felicitar tueatur et provehat. Perusiae, nonis novembris.

^^7 Epistolarum M.Antonii Bonciarii libri XII. Perusiae,1613. lib.VIII epist.2, p.436-437.