Pax Christi,
Transmitto Reverentiae Vestrae fasciculum responsorum, quem ad puncta à Reverentia Vestra perpolita mihi transmisit Monsignor
montium et assessores eius Schemnicio. Circa hoc scriptum significo Reverentiae Vestrae, et puto esse bene notandum, qui
praeter unum omnes haeretici sint, qui se subscripserunt, nec tantum laboris adhibuerunt praeter eum eos, qui
primo et secundo loco scripti sunt. Primus vocatur Joannes Georgius Weiss et est primarius officialis
in montanis rebus, quem uveant . Secondo loco scriptus Dominus Julius à Lansee quasi
Secretarius multum Paboranuit in hoc negotio, caeteri omnes subscripti praeter catholicum D. Martinum Sepp
enim multum cooperati sunt, nec indicamus eorum multum mentionis esse faciendum. 2° notandum est, quod
Dominus Nobilis et Generosus Dominus Joannes Georgius Schulz catholicus et Nobilis ac Generosus Dominus
Antonius Joanninal etiam catholicus in hoc opere plurimum sint cooperati, quorum peculiares aliae informationes
etiam sequentur cum nominum eorum Ssbscriptione. 3° valde rogo Reverentiam Vestram, ut me dignetur
informare, an qui nunc consequentus transmitto, accipiat, an non Nollem perdi. Coepi initium 12a Martii.
quo die transmisi informationem datam à Nobili et Generoso Domino Joanne Schapplman Montium
Magifico in , seu valle dominorum prope Neosolium, ubi sunt cupri foderia. Mi
Amantissime Pater, optarem, ut ipsamet R Va Saltem per tres vel quattuor Septimamas adesset, admiranda observare
sciret, quae nos enim ita postumus Reverentiae Vestrae communicare. Certum est, qui natura hic in multis sit admirabilis.
Utinam sic omnia possem Reverentiae Vestra communicare, prout R Va desiderat, et pro bono cui essent. Mineralia, quae
transmittam, valde commendabo Patri Procuratori Provinciae, ut secura et certa occasione ad manus
R Va perveniant: puto quod R Va habebit in multis, quam Deus et natura mira operentur, multa
admiratione digna: cum summa animi mei voluptate audiam Sapientissimus hac de re discursus. Nuper R Va
Scripsi, quod per honorarijs et alijs indigeam tribus imperialibus, quos verè enim habeo: Significo tum, quod
alijs sim usus medijs, ut itaque enim sit opus tam transmittere, solùm pauperi uni Scriba, qui Sat diu et multum
Scribere debuit, debitur factus Sum, pro huc solum exsolvendo Saltem indigebo uno imperiali.
Reverendus Pater Rector noster Reverentiae Vestrae humanissime salutat. Sicut et dicti domini officiales tum Neosolienses
tum Schemnicenses, à quibus adhuc continuò novas accipio informationes: boni viri fideliter cooperantur.
Saluto humanissimè Patrem Estmor Patrem Nadasi Patrem Globucisky Patrem Schwartzl et alios notos omnes, et me
Reverentia Vestra in Sanctissima missae Sacrificia enixè commendo. Tirnaviae 19 Martij 1660