Page:AKC 1660 02 19 558-035.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:04, 14 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has not been proofread


Reverende in Christo Pater
Pax Christi
Literas Reverentiae Vestrae 24 a Januarii hoc anno datas, cum gaudio accepi, in quibus desiderium Reverentiae Vestrae mihi est
explicatum. Sciat Reverentia Vestra, licet multum hic Tyrnaviae qua concionibus faciendis Germanis nostris in templo
cathedrali, tum etiam in nostro, qua cum infirmis corpore et animo, agendo, qua etiam Congregationi Germanorum
satisfaciendo, ut doceam certas etiam intra domesticos parietes oppucationes occuper, me tum omnem curam, operam, et solicitudinem
adhibere, ut undequaque Reverentiae Vestrae desiderio, et tam desiderato, tam fructuoso et utili, bono publico (maximè verò
prae caeteris moveor, quod Societatis nostrae et Ecclesiae catholicae ad maiorem cedat honorem) proficuo operi, quantum
quantum in viribus meis, respondentur. Hoc valde doleo, quod negotium hoc tam citò, et tam promptè pro
Reverentiae Vestrae voto, postquam ex civitatibus montanis evocatus hic resideo, nequeam expedire: absum enim à civitatibus
montanis milliaribus germanicis circiter viginti, et deinde hic in Ungaria enim sunt, uti in Germania postae
ordinariae, sed pro omni occasione literas nos oportet habere semper gerendas, cum tam notitiam utcumque personarum et
commoditatum habeam, omni conatu adlaborabo, ut Reverentia Vestra habeat, quae desiderat, quam citissimè. His solum Reverentiae Vestrae dubia aliqua
propono, ad quae Reverentia Vestra proximè dignabitur servo suo respondere.
Primo: Cum ex variis locis scripto transmittas habeam circa mineralia in Ungaria informationes charactere
à Reverentia Vestra vix legibili, cogor curare describi (ipse enim ego certe tempus non habeo, cum philyrae multae sint) sed aliquis, licet
modicus, faciendus est sumptus (in Universum et cum omnibus, bibalibus seu honorariis, charta, descriptionibus, Scattis etc. fonte tre
requirentur imperiales) unde accipiam?
Secundo:cum in montanis civitatibus Ungariae mineralistae
suos in lingua germanica certos habeant terminos () quos
alius Germanus vix intelliget, imò multos terminos enim intelliget, nescio an Reverentia Vestra scriptas illas, quas
transmittam, informationes sit intellectura; unde à Reverentia Vestra cupio informari: adiungerem enim glossam et explicationem.
Tertio: cum a tu habeam diversas omnino mineralium praecipuarum fere, quae in Ungaria rerum harum certe valde fertili reperiuntur; species,
dubito, an Reverentia Vestra unam ab altera sciet discernere, quid item haec metalli et curis, quod illa contineat: Si ita esset, tunc
peto à Reverentia Vestra infirmati: addam ad singulas mineras scripto informationem.
Quoad meum peculium etiam Reverentiae Vestrae libentissimè inserviam, exiguum est, ego rivulus, fons Reverentia Vestra, ego lapillus
ex torrente, Reverentia Vestra torrens, ut tum Reverentia Vestra videat animum meum ad inserviendum promptissimum, quod scio, Reverentiae Vestrae
libentissimè communicabo, et summè doleo, quod enim plura possim communicare. Si in montanis civitatibus ultrà mansissem, plura,
secreta potuissem. Haec habui, quae pro nunc iudicavi necessaria Reverentiae Vestrae indicanda. Quod attinet
ad rerum mineralium, fodinarumque praefectus, licet fere omnes sint haeretici, ita tum eos habeo, miserrimus ego, mihi
devinctos, ut omnia sperem adhuc multa, praeterea, quod mihi actu iam communicarsunt, ab illis me accepturum, qui omnia Reverentiae Vestrae Patri
meo amantissimo libentissimè omnia communicabo. Saluto humanissimè Amantissimos meos et optimè notos Reverendos
Patres Patrem Estmor, Patrem Globucisky, Patrem Nadasi, et Patrem Georgium Schwarzl. Rogo mi Reverende Pater si qui nova, quae
gloria religionis catholicae et confusione haereseos essent, , ea dignetur communicare mihi suo indignissimo in
Vestro servo. His me in sancistissima missae Sacrificia Reverentiae Vestrae humillimè commendo Tirnaviae 19 Februarii 1660.
Reverentiae Vestrae Servus in Christo Andreas Schaffer