Page:AKC 1659 12 21 559-134.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:21, 13 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has not been proofread


Reverende in Christo Pater

Pax Christi et felicissima festa.

Scripsi R Va Neosolio elapso mense Octobri, et significavi, si bene memini, quies S. obedentia
aliò sim mittendus, nisi in hac accidisset mecum mutatio, iam diu petitas informationes R Va
transmisissem: laboro tamen adhuc licet à montanis civitatibus fere viginti milliaribus absens fortiter,
ut undequaque Reverentia Vestra satisfiat, sed res protrahitur, maxime si quis ipse praesens enim sit: commendavi tum Neosolii
P Jacobo Weltin eius Residentiae Superiori, tum etiam P. Georgio Weber Superiori missionis
Schemnicii, iisdem etiam, uti et Domininis Officialibus Saecularibus saepius iam hinc Tirnavia scripsi, adhuc enim
accepi responsum: duorum habeo informationes, sed germanice scriptas, si Reverentiae Vestrae placuerit, mandet,
quamprimum transmittam. Transmitterem etiam Reverentiae Vestrae libenter quasdam mineralia et aliqua rara ex
civitatibus montanis Hungariae, sed enim habeo occasionem, si aliquam rescierit R Va, dignetur verbo insinuare.
Caeterum Reverentia Vestra liberrime iubeat, et mandet, quod per me fieri velit, reperiet me Reverentia Vestra ad nutum Suis omnem quam
promptissimum. His me Reverentiae Vestrae in Sanctissima missae sacrificia enixe commendo. Trrnaviae 21 Decembris 1659

Reverentiae Vestrae Servus in Christo
Andreas Schaffer

salutat et felicem Z. T.