Page:AKC 1674 04 20 566-183.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


Patri Athanasio

Pax Christi.

Triennium effluxit in quo Epistulam , responsum
a meas aliquot satis prolixas. Nescio si cedit responsum,
vel quod nollem modi apud Reverentiam Vestram memoria. Hanc facio quia manu
tanguitâ et corpore mox nondum afflixent. Atque
ita Scribo, verbis et obsequijs Supersedeas. Et
ante omnia cuperem abs te scire amicorum optime, quid de meo mercurio
, quem ad Reverendum P. Nostrum factum quo in loco, vel spe
imprimendi? Postquam enim P. Noster mihi scripsit tibi placuisse, seque cum
cum voluptate legisse, curaturumque ut typis mandetur, nihil deinde de
illo amplius intellexi. Cures velim ut de hac re intelligam, et quid facto
sit opus, noverim. quod si enim sumptus desunt; in me recipio me eos à
Provincia mendicaturum. Deinde, neque novi quid de Triplici Cometa
quem tibi obtuli, constituisti, neque quid de eo censens satis potui
intelligere, cum tuas de eo nullas acceperim: Hoc solùm novi per literas Reverendi
Procuratoris Generalis Chinae Reverendi Intoncetae, qua cum tibi tradi fuerit: qua ipsum
etiam Reverendus Generalis in suis mihi intimavit. Ne quaero pro amicitia veteri
cum observum habere inter tua scrinia velis. Labori enim mihi stetit, ut
tute satis ex Calendo potuisti intelligere. Sine cum lucem per se habere
Tertiam est, quod ad P. Nostrum pridem scripsi, me licentiam postulasse.
quaedam mea, hic concinnaveram, posse praelo mandare, si ita censoribus
visum fuerit. Paternè mihi annuit; aitque se hoc negotium Reverendo Procuratori
Lusitaniae demandasse, eique potestatem concessisse, ut si ita videretur, possit
mandari. Cuius rei ut periculum faceremus opusculum primis humanisti
eum praemisi. Sederim, postquam biennio toto in hoc negotio laboraveram,
iamque etiam sumptus in Lusitaniam miseram, constantque à Patre Telles
valde laudatum et multis encomijs affectum. nescio qua incuria sequeri
tum interijsse; ut denique dico imprimendo animum seposuerim. Nuo
aliud opus sine tomum praemanibus habeo, valde curiosum, est eruditum,
cui titulus, Templum Valeam Sacrum: eaqua physica multa, et
mathematica compluria circa Catoptricams; plurimae item laminae
sculpenda, et typus varius. quae omnia impossibilitant opus ut in Lusitania
imprimi possit. Ubi et Patres desunt curiosi qui nostra intellegunt,
vel qui velint hanc rem in se recipere; haerentque propterea etiam
minora et faciliora opuscula plurimis annis cum dolore Authoris
absentis. Desunt etiam incisores sive sculptores, quos opus meum requirit,
Atque ita rogabis, si me, et mea amas, P. N., ut licentiam hanc et
potestatem emendat Provinciae nostrae Provinciali, ut hic revisum, et
approbatum, velim Belgium, velim Gallias Lugdunum, mittere possim
sunt porrò hic duo Theologi insignes, qui illud revidere possunt, quibus
adiungi potest, Pater quidam Belga qui hic missiones obit, egregiè in
Mathematicis versatus, et qui me in calendo Cometico adiuvit. Quod si
efficias, et mihi rem acceptissimam feceris, et Scientiis St nostris
propagandis cursionem. Haec abs te amiciter peto in hac ultima mundi
accidui plaga extorris. et Spem si me amas obtinere. Tuorum moslimi num