in ortum, praeter congenitum naturae impetum (cessant leges, ubi Amor imperat) prona fertur, remedium, nisi me fallo, tantis incendijs, ab umbra Tua quaesiturae. Sub hac pacis Oleâ, post tot solis Americani inclementes assultus, vult requiesse. Securitatem à Paulinis expectat armis, benevolentiam à Charitibus Joannis: denique a fronde Olivae patrocinium. Felicem profecto et invidendam, sub hac Triade Oeconomiae meae conditionem! Quae tam facilis quam audax, in Romanam se penetrat Urbem. Volo dicere, quae in Tuum, (pene in verecundia) sinum insinuat sese. Hic mihi, dolenter, illud Ovidianum excidit, parve, nec invideo, sine me liber ivi in Urbem Hic mihi quod domino non licet ire tuo.
Patere igitur tunc hospitem, cumque accipe quo animo peregrinos soles. Ab Occidio sole, ad tuos pedes, melius dixero, ad Orientem nuper Societati nostrae solem, advoluitur. Grandis ille quidem nomine; ne mirere, Coelestis estimole parvulus, sed quid brevi foliorum nucleo totam pene coeli Americani Iliadem complexus. Stylo humilis, quid eni, ab Authore extra latium, latinitatis, aut eloquentiae expectes:
quos à Brasilo calamistros, nisi inconcinnam barbariem praestolere: denique à subdito, quid nisi exile sperare possis, aut velle munusculum: quanquam qui tam pusillus venit non poterit credo à sinu tuo excludi.
---page break---
Page:AKC 1664 08 04 563-013.pdf/4
From GATE
Revision as of 10:37, 10 November 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has not been proofread