Page:AKC 1653 04 16 567-183.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Reverende in Christo Pater

Pax Christi.

Fierine potest ut Athanasii ego obliviscar aut immemor vivam?
Non tam scaevae sum mentis. Icimus in tyrocinio Padibornae fae=
dus, qui id ruperit, scelus viz esto. Ab nupero Autumno stationem
meam mutavi, et nunc Herbipoli in decimum annum Scholasticam
e cathedra tracto. Subinde tamen horis subscrivisisis in Cacodoxos
calamum exerceo meum, eosque vexo scriptis non valde prolixis, sed
breviusculis, ut plures legant. Amant enim Teutones nostri, ut novit
sermones breves et farcimina longa. Mitto Reverentiae Vestrae exemplum unum
Aristotelis, quem ab inferis excitavi, ut haereticos nostros rideat.
Scripsi dialogiscum illum ex ingenio meo, et Fuldensi Principi dedicavi.
Quod Lucianus in Deos Deasque (figmenta scilicet inania) haud infaelici=
ter olim egit, quidni ego in Praedicautios nostros non minore risu
Satyraque dignos agam? Certe divinus Plato per Colloquia sapientiam
suam lecturi instillat, neque ego curem ab adversariis istis meis Aesopus
aut fabulator appellitari, modo illos mea vexent epimythia, et veri=
tatem Catholicam in oculos etiam reluctantium intrudam. Aliquo me
incusant, quod acerbiùs in homines illos aliquando invehar. At ego vir
simplex sum, et cum bonis bene, et cum malis male agier aequum duco.
Qui me meretricis Babylonicae filium appellitant, et redhostire non liceat?
O superi! matrem meam (Ecclesiam Romano-Catholicam aio) scortum vo=
cari faram? Non tam me degenerem filium aspiciet unquam magnus ille
mundi oculus. Interea vero temporis Reverentia Vestra oculos tantisper ab
operibus suis grandibus avulsos, ad paucas illas pagellas meas convertat, ri=
deatque Cornaeum suum more suo in re etiam seria iocantem at lusitantem.
similia quaedam meditatur deinceps animus meletemata, mole exigua, sed
rationis validae plana, quibus velut lectis e torrente calculis effrontes
Philistinorum frontes Iessevus fundibalarius pertundam. In caeteris omnibus
sum adhuc ille qui olim fui Virginis matris ex toto animi affecte filius et

Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Melchior Cornaeus

Herbipolisi 16. April.
1653.