Page:FC 1042.djvu/135

From GATE
Revision as of 09:14, 21 January 2022 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 60r


in Deo Domino nostro pro omnibus et singulis personarum illarum, quae aliquid suorum ponunt pro isto cultu exteriori Dei, et sanctorum eius modo sit opus manuum suarum laborando modo ponendo aliquid ex suis diuitijs modo suis uerbis ordinando, uel aliquo alio modo.

In festo Virginis Mariae tempore matutinorum, cum recitarem praedictum officium, sed non audiens dixi in templo ita in sacro a me festo[1] etc. semper fui omnino in me ipso, hoc est sine ulla cogitatione[2] spiritus boni, uel mali, ideo sentiebam propriam fragilitatem, et pondus meum in recitando[3], nihilominus postea mihi uisum est dum[4] perseuerarem[5] quod proprium meum esse non erat tam[6] humile, et


_______________

  1. festo] facto MF
  2. cogitatione] agitatione MF
  3. recitando] add. et ut essem attentus MF
  4. dum] licet MF
  5. perseuerarem] add. eodem modo MF
  6. tam] iam MF