Page:FC 1042.djvu/91

From GATE
Revision as of 12:51, 22 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 38r


timore[a] ne ipsa tanquam ab indignis nobis auferantur. Egi etiam gratias Deo in missa sicut ante proposueram pro omnibus correctionibus publicis, quae hactenus populis, aut provinciis, aut[1] civitatibus aut personis a Deo factae sunt vel permissae fieri ad emendationem vitae, et dolor quod non notarentur pestes bella etc. dolebam quod talia non notarentur, verbi gratia pestes terremota[2] bella inundationes[3], siccitates, et alia huismodi mala temporalia ex quibus erat recognoscendus altissimus et timendus Judex, qui his modis proponit nobis memoriam novissimorum nostrorum volens ut redeamus ad viam paenitentiae, ut percipiamus dona, bonitatis, misericordiae suae, et qui secundum adventum suum proponit dum videt primi, et humilis adventus sui[4] memoriam a nobis


_______________

  1. praecedet cum, sed eras.

_______________

  1. aut] vel MF
  2. terremota] terremotus MF
  3. inundationes] add. aquarum MF
  4. adventus sui] sui adventus MF