Page:FC 1042.djvu/51

From GATE
Revision as of 09:59, 20 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 18r


9o existentium in articulo mortis. Xo existentium in Purgatorio, ut in illa hora[1] habeant aliquod levamen a poenis suis, et laboribus.

Nota hic anima mea, ut te Dominus, a tot, tantisque perturbationibus[2] Liberatus a tentationibus cum cognitione causarum. liberavit[3] ab angustiis et tentationibus, quos[4] sustinebas super defectibus tuis, super agitationibus spiritus fornicationis, superque negligentiis in[5] faciendo fructum: recordare quam claras acceperis cognitiones talium tentationum causarum[6], atque[7] nullam fere habueris tentationem notabilem[8], in qua non fueris consolatus, non solum cum clara cognitione causarum[9], sed etiam cum spiritu contrario tristitiis, timoribus, et pusilanimitatibus, aut afflictionibus[10] inordinatis[11] prosperitatum dante Domino, tantam claritatem tanquam[12] vera sentimenta in remedia spiritus fornicationis, et media ad puritatem


_______________

  1. hora] add. et ea quae correspondet officio, quod recito, tunc MF
  2. perturbationibus] add. spiritus MF
  3. liberavit] liberaverit MF
  4. quos] quas MF
  5. in] om. MF
  6. talium ... causarum] causarum talium tentationum MF
  7. atque] utque MF
  8. tentationem notabilem] notabilem tentationem MF
  9. causarum] om. MF
  10. afflictionibus] affectionibus MF [p. 506]
  11. inordinatis] inordinatarum MF
  12. tanquam] tamque MF