f. 16r
honorari in tali prouincia[1] unde et[2] mihi confirmata est deuotio quorundam sanctorum qui celebrantur in Italia quos expressius habeo in meo Breuiario Romano aliorumque quos in Germania uidi celebrari specialiter qui[3] trium regum et undecim mil[l]ium uirginum particulariter[4] S. Ursulae et Sanctae Pinocae[5] cuius caput cum eadem sagit[t]a bis[6] proprijs oculis uidi in quodam monasterio Sancti Benedicti, S. et[7] Sobolti[8] Sancti et[9] Maximini Treueris in Gal[l]ia et[10] accepi deuotionem ad S. Genouepham et[11] S. Marcellinum episcopum parisiensem, quorum corpora sunt in ciuitate in magnum patrocinium ad sanctum[12] Dionisium areopagitam cuius corpus est in sancto Dionisio in Gal[l]ia[13] Narbonae ad S. Paulum Sergisim[14] Marsiliae ad S. Mariam Magdalenam Martamque eius sororem et ad S.
_______________
- ↑ prouincia] add. aut dominatione MF
- ↑ et] etiam MF [p. 504]
- ↑ specialiter qui] specialiterque MF
- ↑ particulariter] add. autem MF
- ↑ Pinocae] Pinosae MF
- ↑ bis] his MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ Sobolti] Sebolti et add. in Noremberch MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ et] om. MF
- ↑ sanctum] add. etiam MF
- ↑ Gal[l]ia] add. Item MF
- ↑ Sergisim] Sergium MF