f. 15r
turcae[1] Bucerus philippus Melancton[2] fuit autem occasio quia senseram in anima mea iudicari praedictos a multis unde oriebatur in anima mea[3] quaedam sancta compassio proveniens cum bono spiritu eodem die promisi Christo fecique votum Votum nihil accipiendi pro ministeriis nec vivendi ex reditibus. non accipiendi unquam aliquid pro confessionibus, missis, aut praedicationibus nec vivendi ex redditu nisi[4] offeretur[5] aliquo modo cui non possim[6] resistere cum bona conscientia et huius voti multum oportet recordari tanquam insignis beneficiis Christi Domini nostri qui me adiuvat hoc modo ad melius servandum paupertatis votum.
Die praesentationis cum auxilio Spiritus Sancti feci uotum[7] perfectae castitatis Votum castitatis. et ad melius seruandum uotum[8] mihi dedit dominus remedium[9] cuiusdam spiritalis[10] reuerentiae ad illam purissimam infantem Dominam Nostram pro cuius reuerentiae testimonio[11] proposui abstinere Abstinere a contactu faciei etiam paruulorum. in aeternum cauereque ne unquam tangerem[12] meam faciem cum eius paruuli aut paruule[13] qualibet ex[14] licita intentione tantum abest
_______________
- ↑ Turcae] Turca MF
- ↑ Melancton] Melanton MF
- ↑ in anima mea] mihi MF
- ↑ nisi] etiam si MF [p. 503]
- ↑ offeretur] offerretur MF
- ↑ possim] possem MF
- ↑ feci uotum] totius sanctimoniae et MF
- ↑ uotum] add. castitatis MF
- ↑ remedium] quoddam sentimentum MF
- ↑ spiritalis] specialis MF
- ↑ testimonio] add. et memoria MF
- ↑ tangerem] iungerem MF
- ↑ cum ... paruule] cuiuis paruulo aut paruulae MF
- ↑ ex] add. etiam MF