f. 5v
In desertum ire contentus in remedium scrupulorum. in desertum ire, herbis ibi semper radicibusque nutriendus tentationes autem de foedis malisque imaginationibus[1] carnalibus suggerente spiritu fornicationis, quas[2] tunc non cognoscebam per spiritum, sed Confessarius confessionis generalis et 8. quoque die examen. literis, et doctrina. 2o[3] mihi consuluit, ut confiterer generaliter doctori Castro, et deinde singulis hebdomadis sumendo etiam eucharistiam dans ad id examen quotidianum conscientiae, nec dum enim uolebat me in alijs exercitijs ponere, etsi[4] haberem Proficiebat quotidie in spiritu erga alios, et se ipsum probabat in multis flamis et aquis tentatum. adeo magnum[5] desiderium, sic nobis transierunt 4or[6] circiter anni in tali consuetudine[7], et omnino[8] eodem conuersantes et[9] cum alijs, proficiebamque ego in spiritu quotidie[10] erga alios et erga me ipsum, probabamque[11] in multis flammis et aquis tentationum multis quidem annis, et[12] fere usquequo e Parisijs decessi in uana gloria, in quo dominus dedit Tentationes uanae glorie, gulae.
_______________