Page:AKC 1666 03 14 564-089.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:35, 19 October 2024 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs) (A few corrections in transcription, many editions and interpretative version)
This page has not been proofread


R. P. Athanasio Kirchero Salutem dicit. P. Nicolaus Mascardus SJ. S. P. D. Ex ultimo habitatis orbis angulo, id est, ex Guiloensibus Insulis, tum Australis terræ
hucusq incognitæ, tum freto Magellanno vicinis, hasce literas ad R. V. meum olim Romæ
in Mathematicis magistrum dandas censui; ut quæ iam dudum a me literis suis efflagitarat, id q de mira australis cæli faciē, de stellis Europæ incognitis,, cæterisq quæ Geographiæ, et
physicæ ditandæ augmento esse possent, rariora et selectiora quævis tibi perscriberem; et
quamvis hæc iam alijs in literis prostiterim,, occasione tamen ortûs novorum Cometarum
qui in hisce antarctici hemisphærii, et pacifici maris insulis præterlapsis annis, in castro Quiloa
comparuerunt, nobis nisi sunt, exactam relationem dabo. Ra. Va. tamem scire velim, tot nos
tantisq laboribus continuō in animarum ministerio premi, ut vix ulla nobis requies concedatur.
vix tempus suppetat ad vetera matheseos studia recolenda; præsertim cum paucisimas
in animarum administratione,, quæ compluribus differentibusq Insulis dispergasq distribuique, distenti. clima Insul.
nostrarum a 45 grad. lat. australis, usq ad 489 fere extendet Europæ magna ea parte
Antœcum, i die nativitatis Domini, est nobis solstitium æstivum, quo omnia hic æstuant; contra
die festæ S Jois Bapt.ta nobis brumale solstitium est, quo frigore congelant omnia; sed de
huius climatis constitutione alias R. V. me scripsisse memini. Iam itaq ad nostram rem.
Tres Cometæ visi sunt anno præterito, quorum motus quo ad licuit adnotatos hisce literis R. V.æ
communicandos censui; R. V. si quid erratum, emendare non gravet, e deinde vestris Astronomis
examinanda tradat, non dubito quin copiosam distexendi materiam fiat habituri, præsertim de duobus
ultimis Cometis, sibi invicem motu proprio oppositis; hi enim vix visi intra paucos dies evanuerunt
Faxit DEUS Opt. Max. eo nos in pater evocet, ubi ubi nulli amplius timeant cometæ. valeats
pater mi millies, et apud DEUM quotidie mei haud sit inmemor.
Chiloe 14 Martij
1666
R. V. Servus in Xrō
Nicolaus Mascardus
---page break---

Reverendo Patri Athanasio Kirchero

Pater Nicolaus Mascardus SJ.

Salutem Plurimam Dicit

Ex ultimo habitatis orbis angulo, id est, ex Guiloensibus Insulis, tum Australis terræ hucusque incognitæ, tum freto Magellanno vicinis, hasce literas ad Reverentiam Vestram meum olim Romæ in Mathematicis magistrum dandas censui; ut quæ iam dudum a me literis suis efflagitarat, id quo de mira australis cæli faciē, de stellis Europæ incognitis, cæterisque quæ Geographiæ, et physicæ ditandæ augmento esse possent, rariora et selectiora quævis tibi perscriberem; et quamvis hæc iam alijs in literis prostiterim, occasione tamen ortūs novorum Cometarum qui in hisce antarctici hemisphærii, et pacifici maris insulis præterlapsis annis, in castro Quiloa, nobis nisi sunt, exactam relationem dabo. Reverentia Vestra tamen scire velim, tot nos tantisque laboribus continuō in animarum ministerio premi, ut vix ulla nobis requies concedatur. Vix tempus supppetat ad vetera matheseos studia recolenda; præsertim cum paucissimas in animarum administratione, quæ compluribus differentibusque Insulis distribuique, distenti. Clima Insularum nostrarum a 45 grad. lat. australes, usque ad 49 fere extendet. Europæ magna ea parte Antœcum; die nativitatis Domini, est nobis solstitium æstivum, quo omnia hic æstuant; contra die festæ S. Joannis Baptista nobis brumale solstitium est, quo frigore congelant omnia; sed de huius climatis constitutione alias Reverentiam Vestram me scripsisse memini. Iam itaque ad nostram rem.

Tres Cometæ visi sunt anno præterito, quorum motus quo ad licuit adnotatos hisce literis Reverentiæ Vestræ communicandos censui; Reverentia Vestra si quid erratum, emendare non gravet, e deinde vestris Astronomis examinanda tradat, non dubito quin copiosam distexendi materiam fiat habituri, præsertim de duobus ultimis Cometis, sibi invicem motu proprio oppositis; hi enim vix visi intra paucos dies evanuerunt.

Faxit DEUS Optimus Maximus eo nos in pater evocet, ubi nulli amplius timeantur cometæ. Valeas pater mi millies, et apud DEUM quotidie mei haud sit inmemor.

Chiloe 14 Martij 1666

<right>

Reverentiæ Vestræ Servus in Christo

Nicolaus Mascardus

</right>
---page break---