Page:AKC 1671 02 10 565-185.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


H. B.
Revs in Xpô Pater

Pax Xpi Antiquioribus V.R.æ lĩis datis anno 1653. respondi ex chiloe, nec tamen ijs
quæ V.R.a. desiderabat satis facere potui. Eas tamen unicas à V.R.a.
acceptas utpote mihi carissimas servavi hucusque imò transtuli mecu~
ultra Andes huius Americæ, quò altero ab hinc anno solus operarius
adveni ad messem plurimam barbarorum, quos Poyas vocant qui hucusq.
quasi incogniti, et antropophagi maxime timebantur ab hispanis, et à
nostris Patribus Chiloensibus, adeoq. meo discessuis plurimus obstitêre, meq.
lacrymis prosecuti sunt quasi ad certum interitum, nec nisi altero ab hinc
mense ijs modus fecere, quo lætissimus nuncius de me acceperunt. Deo enim
favente adeo paratum evangelico semini agrum inveni ut non hæc
tantu~ proxima Andibus regio fides susceperit sed ab altera usq. orientalis
americæ ora maritima Principes barbarorum plurimi ia~ venerint fidem su-
scepturi; longèq. plures proximè expecto. Ab hisce Andibus ad oram <span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title="usque">usq.</span>
litorum orientales ad 500. scilicet passuu~ millia, nulla sata; nulla domus;
soloq. venatu vivunt Struthionu~, Vulpium, et Guanacorum (qui Belzuari_
lapides enutriunt) eorumq. ex pellibus domos sibi portabiles, seu tabernacula con-
ficiunt, ac fere quotidie sese alió conferunt. quò eos avocat venatus, quem
ob lignorum penuriam quæ sive nulla sive fere nulla sunt, vel omnino
crudum, vel fere crudum comedere consuescunt. fateor me hoc æstate
qua huc illuc ijs in fide erudiendis eò recessi ex solis struthiorum
ovis, et parvulis guanacis uterinis vixisse, utpote mensâ parca igne potabili
reliqua enim, ut incocta, et duriora, dentes aut sthomacus reijciebat.
Cæterum proxima Andibus regio est optima, colendoq. aptissima, ad eos
ab aliquibus barbarorum quanqua~ paucissimus colitur omniaq. fere europea
semina optime crescunt; et quanquàm hoc anno ex solo fere millio, et
equina carne hic vixerim apud andes ne tamen _tior hæc mihi mensi
paretur, plurimi barbarorum agros coluerunt, atq. europæa semina


---page break---

HB
Reverendissimus in Christo Pater

Pax Christi

Antiquioribus Vestræ Reverentiæ litteris datis anno 1653 respondi ex Chiloe, nec tamen iis quæ Vestra Reverentia desiderabat satis facere potui. Eas tamen unicas à Vestra Reverentia acceptas utpote mihi carissimas servavi hucusque imò transtuli mecum ultra Andes huius Americæ, quò altero ab hinc anno solus operarius adveni ad messem plurimam barbarorum, quos Poyas vocant qui hucusque quasi incogniti, et antropofagi maxime timebantur ab Hispanis, et à nostris Patribus Chiloensibus, adeoque meo discessui plurimus obstitêre, meque cum lacrimis prosecuti sunt quasi ad certum interitum, nec nisi altero ab hinc mense iis modus fecere, quo lætissimus nuntius de me acceperunt. Deo enim favente adeo paratum evangelico semini agrum inveni ut non hæc tantum proxima Andibus regio fides susceperit sed ab altera usque orientalis Americæ ora maritima Principes barbarorum plurimi iam venerint fidem suscepturi; longèque plures proximè expecto. Ab hisce Andibus ad oram usque litorum orientales ad 500 scilicet passuum millia, nulla sata; nulla domus; soloque venatu vivunt Struthionum, Vulpium, et Guanacorum (qui Belzuari_ lapides enutriunt) eorumque ex pellibus domos sibi portabiles, seu tabernacula conficiunt, ac fere quotidie sese alió conferunt. Quò eos avocat venatus, quem ob lignorum penuriam quæ sive nulla sive fere nulla sunt, vel omnino crudum, vel fere crudum comedere consuescunt. Fateor me hoc æstate qua huc illuc iis in fide erudiendis eò recessi ex solis struthiorum ovis, et parvulis guanacis uterinis vixisse, utpote mensâ parca igne potabili reliqua enim, ut incocta, et duriora, dentes aut sthomacus rejiciebat. Cæterum proxima Andibus regio est optima, colendoque aptissima, ad eos ab aliquibus barbarorum quanquam paucissimus colitur omniaque fere europea semina optime crescunt; et quanquàm hoc anno ex solo fere millio, et equina carne hic vixerim apud Andes ne tamen _tior hæc mihi mensi paretur, plurimi barbarorum agros coluerunt, atque europæa semina


---page break---