Denique assidue teipsum discutito, considerans quid desit, tam
in statu mentis, quam corporis: Si deficias in virtutis via,
an si in eadem proficias, quid impediat mentis profectum,
et a quo pacto hostilibus artibus obsistere valeas, declinando,
aut resistendo, regendo, aut tolerando. Nam peccata
sunt declinanda, vitiis resistendum, quaecunque per occasionem
obstant, regenda, et discrete ordinanda ad profectus
materiam, adversitas toleranda, cuius afflictio usu
tolerandi fit levior: ideo enim est nobis afflictionis tentatio
invisa, quod ad patientiam nolimus consuescere.
Nam cum domesticus, vel vicimus tuus fuerit tibi quantumvis
molestus, si studeas illi obsequiosus esse, et affabilis,
praesentissumem senties in eo huius morbi remedium.
Page:APUG 1053.djvu/82
From GATE
This page has been proofread