Dei per affectum devotionis internae; Nulla enim bona societas
videri debet, per quam studia haec animi destruuntur.
Nam cum pro iustitia, sicut pro fide pati teneamur, non
solum irrisiones, et opprobria, sed etiam afflictiones, et persecutiones
quaslibet, et mortem denique ipsam, si opus sit,
exemplo Sanctorum, qui ante nos pro Christi nomine passi
sunt, et patientur in diebus novissimis, potius, quam
fidem deserere, vel vitae integritatem peccando contaminare.
Discamus in minimis verborum, et contumeliarum
afflictionibus ita pugnare, ut si graviora nobis immineant
pro Christi gloria, certamina, omnia patientissime
superare valeas. Nam qui a levi flatu huc, et illuc
impellitur, quomodo stare potuerit valido vento perflante?
Necesse est igitur, ut nos ipso virtutis actu valide
exerceamus, ad ipsius fastigium aspirantes; nam qui
maioris profectus studium in se non diligunt, vix possunt
in coeteris secum commorantibus illud aequanimiter
sustinere. Unde sicut illi non relinquunt consuetudines
noxias, et pessimas nostri causa, sic etiam non oportet
nos honesta virtutis studia abiicere propter illos: Si
enim volunt ad vitam ingredi, expedit eos nostra, non
sua via incedere.
dicitur, Forma Novitiorum
Primo. Summopere fugias vagationes, scurrilia, et
otiosa verba caveto, in iis enim tempus frustra expenditur,
et si cor (ut plerumque fieri solet) in eis defigitur,
pondere Dominici timoris dissolvitur, et exhauritur
affectus internae devotionis, et strepitus denique
quidam interius suscitatur, quo puritas mentis quasi
teterrimo quodam pulvere indies incipit obscurari. Ideo
in quocunque occurrente negotio, quod ad tuum vel alterius