Page:APUG 1053.djvu/53

From GATE
This page has been proofread


gratiam, quod Deus per naturam; si enim iuxta tradita, voluntatem
tuam, Divina gratia Deo subditam, omni inordinato amore,
omni Φιλαύτια extincta, reliqueris, tota spe et fiducia tua
in unicum bonum tuum collata; Scias tantopere Deo placere soli
Opt. Max. placere, ut anima charismatum Divinorum copia
hoc pacto ditata, nil quod ab eo petierit, ei denegari possit,
adeoque anima ex participatae unionis gratia, uti Divinae
voluntati totaliter unita est, ita quadantenus singulari
Omnipotentiae praerogativa per fidem, uti ex Thaumaturgorum
vita patet, locupletatur. Hic est Thesaurus iste absconditus, qui
omnes Mundi gazas, omnes delicias, honorum, dignitatumque
titulos, omnem scientiam et sapientiam huius seculi, multis,
uti dici solet, parasangis excedit.
Theodidactus. O mi Cosmiel, quam alta, quam sublimia,
quam inaccessa mihi praecipis, et quomodo imbecillis, et fragilis
natura corporeis necessitatibus continuo in hac im
mortalitatis umbra, ad adeo superexcelsum perfectionis culmen
pertingat? Tu sancte, et immaculate Custos, quantum coniectura
assequi possum, ea sola mihi praecipere videris, quae
Angelici vestri ordinis, omni corporeae molis amictu nudi
propria sunt; Quomodo itaque haec intelligi debeant, pro
tua superexcelsa sapientia me doceas velim; Anne separatarum
iam mentium status mihi in anima, an in corpore vivens
corporeis membris non utar? An coecum et mutum me velis!
Explica te itaque, mi Cosmiel, viam modumque ostende, ut
tandem, quam mihi praescribis, et superexcessivam unionem pertingam.
Cosmiel. Fateor mi Theodidacte, paucos inter homines
vivere, quibus a Deo veluti Electis suis hoc summum contemplationis
donum concessum fuit, ut videlicet degustarent,
et quasi per rimam lucis introspicientes fruantur illo
superexcellenti munere per gratiam, quo aliquando fruituri
in gloria. Ne timeas Theodidacte. Verum est, quod mihi obiicis,