Capone, 6 d�cembre 1603.
375 Bellarmin � Frangola Lucas � St.Omer.
/ Admodum
et eruditissime Domine. Literas tuas mense Au
gusto datas accepi hac ipsa die, quae est sexta decembris. Gratis-
simum fuit in memoriam revocare amicum suavissimum,et virum modes-
tissimum. De libello ad me misso gratias ago, sed scias velim, bi-
^ b l i a vulgata non esse a nobis accuratissime castigata: inulta enlm
de industria iustis de causis pertransivimus, quae correctione in-
digere videbantur. Variae lectiones, quae in bibliis Lovaniensibus
habentur, et in quas tu librum utilissimum scripsisti, mihi vide
bantur omnino addendae, quippe quae instar bibliothecae mihi esse
videntur; sed non plaouit aliis ut in prima editione apponerentur.
Quod attinet ad illa verba, Be trina Deitas, quae in breviario nu-
per correcto emendari cupivisses, eadem erat mea sententia, et iam
ego monueram, ut pr� trina Deitas, summa Deitas, restitueretur;
sed religioni fuit Patribus verba sancti Thomae, quae habentur in
2� tomo opusculorum, in officio de festo Corporis Christi,vel mi
nimum immutare; qua etiam de causa hymnos sancti Gregorii, vel a-
liorum Patrum intactos dimisimus, cum alioqui multi errores unius
syllabae,vel literae mutatione aliquando corrigi potuissent. Id
unum propositum nobis fuit, ut errores solum intolerabiles, prae-
sertim qui in historiis lectionum secundi nocturni irrepserant,
tolleremus. Vale sacerdos doctissime, et optime, et me in hac vinea
Capuana laborantem orationibus tuis iuva. Daium Capuae die sexta
decembris 1603.
[ F. B . f.ll7. Minute autogr. F. B . Ep.43, Copie. Anvers, Mus�e plantin, Ontvangen Brieven LXXXVII, f.335) copie; publi�e par M.le Chan.de Schrevel: Documents pour servir � la biographie de Francois Lucas, lettre 44, p.63-64. ]