de miseranda Aegyptiaca servitute te transferens in libertatem
filiorum Dei. Cumque iam in novi hominis viam ingredi coeperis
(quae inter amorem, et timorem est humilitatis semita
constituta) tunc per ipsius humilitatis viam ad eminemtiora
conscendens, poteris te in altioribus exercere. Haec
igitur diligenter observa, et omni animi conatu quotidie
recole.25. Memorabilia
1. Primo. Totam animi spem plene in domino colloca, humanis
omnibus consolationibus penitus depositis.
2. Secundo. Veteri fermento vitiorum, et pravarum concupiscentiarum
stude omnino emundari, et liber esse: nisi enim
catenas has fregeris, anima in carceribus detenta, non
poterit ad Coelestia convolare.
3. Tertio. A curis superfluis, occupationibus, et negotiis
te exime, quoad poteris.
4. Quarto. Labores, et tribulationes diligito, et in eis delectare,
si enim assueveris, maxima mentis hilaritate iugiter
perfrueris.
5. Quinto. De nulla re conqueraris, quia cum omnium
Creatorem offenderis, nil est, cur conqueri possis de aliqua
creatura.
6. Sexto. In omnibus istis, quae ad te pertineant, asperitatem
amato, v[?]ilitatem vilitatem, parcitatem sectare, non tamen sic in
aliis, immo cupias ex animo, et id agas opere, si possis, ut
aliis large provideatur, reputans eos dignos consolatione,
condolens tamen ex charitatis affectu (si ita necesse sit) eorum
cvtiis.
7. Septimo. Honores, favores, auramque popularem tanquam
mortiferas pestes fugito, teipsum assidue intuens, nunquam
tibi, tuisque consiliis omnino fidas. Coeterum si de te ipso
victoriam fueris assecutus, nullus hostis interior, vel exterior
tibi nocere poterit. Te ergo despicias, cupiasque ab omnibus despici,
Page:APUG 1053.djvu/69
From GATE
Revision as of 14:12, 12 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "de miseranda Aegyptiaca servitute te transferens in libertatem<lb/> filiorum Dei. Cumque iam in novi hominis viam ingredi coeperis<lb/> (quae inter amorem, et timorem est humi...")
This page has not been proofread