tanta maiestas adeo se deiecerit adeo ineffabili sua humilitate
vilissimae crItalic texteaturae causa exinanit in nihilum redigi voluerit, soliusque
charitatis impulsu ignominiosissimum crucis tormentum
subire nullis hominum suppliciis ab origine Mundi
exanthlatis comparandum. Iam enim vero meae me pudet ita.
Cosmiel. Recte sentis. ama itaque amorem. illius, qui amore
tui amoris descendit in uterum Virginis, et amoren suum
amori tuo copulavit, humiliando te se, sublimando te,
coniungendo lumen aeternitatis suae limo mortalitatis
tuae. Ecce tibi quanta tribuit Dominus et quanta retribuit,
ut prorsus merito tuus deficiat spiritus in tantorum
consideratione beneficiorum. Ne ingratus itaque
sis tanta gratitudini, gratias ei age quotidie et omni
tempore, et tanta gratia amoris vices repende, et plus
quam gratuita miserationi, quae tantis beneficiis obruerit
non modo immeritos, sed nimium male meritos ingratissimosque
Page:APUG 1053.djvu/27
From GATE
Revision as of 13:02, 30 May 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "tanta maiestas adeo se deiecerit adeo ineffabili sua humilitate<lb/> vilissimae cr''Italic text''eaturae causa <unclear></unclear> exinanit<unclear></unclear> <unclear></uncle...")
This page has not been proofread