Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/106

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT II.
Cur Aegyptii arcana Theosophiae sacramenta adeò obscuris symbolorum involucris expresserint?


CUM symbolum nil aliud sit, quàm nota arcanioris alicuius Mysterii significativa, id est, Natura symboli est, conduere animum nostrum mediante certa aliqua similitudine ad intelligentiam alicuius rei!, multùm à rebus, quae sensibus offeruntur, differentibus, cuius proprium est, esse celatum et absconditum sub velo obscuri dicti. Undè..., sive..., seu...; et uti prior docet sensus scripturae reconditos, et mysteria exponit; ita altera apud Poëtas locum invenit; cuiusmodi quoque sunt..., & apud Poëtas locum invenit; cuiusmodi quoque sunt..., et apud Plat. 8. Symp. et apud Caelium Rhodigin.lib.10.ant.lect.cap.9. quo symbolica simulacrorum additamenta enarrantur. Et iuxta Demersium Phalaraeum in symbolis adverti debet, et attendi, quod sub iis maximè substantia, vis, energia, ac multiplex sensus, cum insigni aliqua granitate, brevitateque comprehenduntur. Antiqui porrò dupliciter utebantur symbolis, teste Giraldo, lib. de Symbol. Alia verbis quibusdam explicabantur, alia non; quibus utrisque Aegyptii, praecipuè ad Religionis ac Theosophicae disciplinae mysteria explicanda utebanturi; indignum esse iudicantes, ac tantorum mysteriorum inconveniens maiestati, si ca à quolibet plebaeo intelligerentur. Undè sacerdotes eorum divina mysteria sub cooperta aliqua nota, et umbrosa allegoricae figurae apparentia indicabant, quà disciplina etiam nonnisi sacerdotes, soli sapientes ac philosophi erudiebantur.