Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/94

From GATE
This page has not been proofread


crater Osiridis dicitur, de quo fusè in explicatione Obelisci Flaminii, ubi saepèsaepius crater ille cum accipitre ei insidente conspicitur, erat autem unum ex Vafis Niloticis conchae similitudinem habens, quem sacrificiorum tempore, aqua Nilotica repletum sacro Ipsidis velo cooperiebant, eoque humidum Naturae, cui dominabatur Osiris sive Solare Numen, unicum ad generationem rerum promovendam subsidium significabatur; festum quoque huius rei causa 10. mensis Choiac instituebatur, quod ita describit Plut. de Os. et Isi. Decima nona mensis Choiac noctu ad mare descenditur, et sacram cistam stolistae una cum Sacerdotibus efferunt, in qua est intus aurea arcula (intelligens crateris sacri concham) tum funditur ab iis aqua portabilis, ac clamor extollitur ab his, qui adsuut vociferantibus, Osirin esse inuentum, exinde Tellurem frugiferam aqua permiscent additisque mixturae aromatibus et suffimentis sumptuosis, effingunt imaginem luniformem, et hanc amiciunt et ornant, signficantes deos eorum ab ipsis putari naturam esse Terrae et Aquae; hic enim calore suo vivifico excitans humidum in vapores resolutum, ex cratere superno stillicidium per sacrum canalem, in vegetabilis Regni savissas transfundit: quae pulchrè sanè signantut per canalem F, per florem Loti G, et per duo sceptra H, queis in humidum superis et insferius duplex innuitur Osiris dominium; Sed, ut haec ita sese habere ostendatur, hic ea, quae ex variis Authoribus in Obelisci Lateranensis expositione collegimus, adducenda duxi; Sic itaque fol. 199. III. Tomi Oedipi ex Trismegisti libro, qui crater dicitur, legitur: Est in Sidereo Mundo crater Osiridis beneficus, cuius defluxus benignos quicunque in inferiorem piscinam derivare norit, is Momphta utrumque, et caelestem, et terrenum attrabet, et per Pantamorpham naturam rerum necessariarum abundantia replebitur. Hic crater exprimitur