Page:APUG 0385-B.pdf/112

From GATE
Revision as of 13:27, 28 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


mus urbem sichem per synechdochem, quam spoliarunt.
v. 7. dividam eos etc. nam Levi non habuit heredi
tatem, nisi inter omnes fratres suos; et simeon nihil
habuit, nisi in hereditate judae. allegorice
intelliguntur omnes hebraei disperti per orbem terrrae.
v. 8.juda etc. hic ponitur benedictio judae, quae
ad literam promittit ipsi judae p°fortitud princi
patum inter omnes tribus, 2° fortitudinem bellicam;
3° regnum usque ad tempora christi duraturum; 4°
ubertatem vini et lactis id est copiam omnium rerum terre
narum. allegorice haec omnia de christo populo christiano intelli
guntur, qui obtinet spiritualem principatum; et vincit dia
bolum; et regnum eius durat usque ad 2um christi ad
ventum, et hic non tam deficiet, quam mutabitur in glorio
sum regnum; sicut regnum iudaeorum veniente christo
mutatum est in spirituale; denique abundat vino, et
lacte spiritualium bonorum, etc. 3° possunt exponi omnia
de christo, ut exponunt Ambrosius de benedictionibus patriarchorum,
Augustinus l. 16 de civitate Dei. Chrisostomos, Eucherius,Rupertus,
et alii in hunc locum. praedicitur enim hic christi regnum, forti
tudo, passio, mors, resurrectio, vocatio gentium, et iusti
---page break---