f. 229r
quandoque uero accidit contrarium, scilicet, ut apprehendamus mala, quae nobis tantum possibiliter imminent.
In
priori[1]
dispositione cauendum est ne eleuemur supra modum, in
posteriori[2],
ne deiiciamur plusquam oportet.
bonus spiritus nouit applicare abundantiam contra penuriam, et caetera.
Bonus[3]
spiritus noster utrumque horum temporum in alterius remedium nouit applicare, id est, abundantiam contra penuriam, et penuriam contra abundantiam.
Malus autem spiritus ex utroque malum nostrum efficere nititur nempe elationem, et praesumptionem ex abundantia, et pusillanimitatem, atque deiectionem boni animi ex penuria.
In die Sancti Benedicti ego applicaui Missam specialiter in fauorem Societatis
nostrae[4]
Patriarcham illum Sanctum Benedictum
deprecans[5],
ut ipse dignaretur
eam[6],
tanquam pius,
atque[7]
in Christo Pater protegere,
atque[8]
defendere.
Defendere, inquam, contra omnes spiritus fornicationis,
_______________