Page:FC 1042.djvu/444

From GATE
Revision as of 10:54, 29 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 214v



dum item non vult manifestare Charitatem suam, in Nuptijs ipse aperit thesauros matri[1] suae dicentis: "Vinum non habent"[I] , et que proinde cogit ipsum ante horam, gloriam suam manifestare. Habens[2] hic tres apparitiones, quas celebrat hodie[3] Ecclesia. Magi obtulerunt Christo paruulo aurum quasi qui pauperatem eius subleuare ab inopia velint confitentes quod ab ipso habent[4] omne posse. Offerunt incensum in odorem suauitatis, quasi qui spiritum eius confortare velint, et animam[5], credentes nihilominus, et[6] attestantes[7] non posse ab alio impetrari bona desideria, aut bonum intellectum. Offerunt postremo Mirrham cum desiderio, ut[8] illud paruuli corpus corruptionem non videat, per cuius passionem gloria corporum atque incorruptio est a[c]quirenda. Magi deinde obeunt[9] per Hierosolymam magno discrimini sese et Christum imposuisse opinati sunt[10], quod stellae non erat[11] attribuendum, quae ipsis in hoc ducatum non praebuerat[12] licet ad maximum bonum haec Hierosolymorum
_______________

  1. Io 2,3

_______________

  1. matri] Matris MF
  2. Habens] Habes MF
  3. celebrat hodie] hodie celebrat MF
  4. habent] habeant MF
  5. animam] animum MF
  6. et] ac MF
  7. attestantes] testantes MF
  8. ut] add. factum MF
  9. Magi ... obeunt] Transeuntes magi MF
  10. imposuisse ... sunt] exponere videbantur MF
  11. erat] est MF
  12. praebuerat] praebuit et add. Et MF