Page:FC 1042.djvu/185

From GATE
Revision as of 09:51, 7 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 85r



In operibus externis inueniatur spiritus. fiant, sed etiam uiribus intendendo, ut in ipsis quoque operibus externis, et orationibus uocalibus, aut etiam alijs collocutionibus particularibus, uel quae fiunt publice ad populum idem inueniatur, uerum est quidem multa opera fieri posse, et multa uerba dici, et facile absque motione spiritus, et maxime cum non sunt[1] agenda, uel uerba dicenda contra propriam aliquam inclinationem innatam, siue acquisitam, aut[2] proprium habitum, uel etiam propriam voluntatem. In his enim magis requiritur[3] necessitas spiritus[4], ad intelligendum, et promptius uolendum bonum proprium illud[5], quod in talibus actionibus inest, maxime uero in illis, quae dixi esse magis Difficilia ex ueteri homini contraria requirunt. difficilia, et ueteri homini contraria, quae sicut requirunt

_______________

  1. sunt] add. opera MF
  2. aut] add. contra MF
  3. requiritur] aperte videntur et magis apparet MF
  4. spiritus] add. aut alias saepius omittuntur. Uniuersaliter tamen quaerendus est spiritus MF
  5. bonum ... illud] illud bonum MF