Page:FC 1042.djvu/131

From GATE
Revision as of 12:09, 23 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 58r


gratam Deo Domino Nostro, uenitque[1] mihi alter sensus in magnam utilitatem meam et ita oraui cum multa angustia Matrem Domini nostri, qui[2] fructus eius tam perfectus est, ut impetraret mihi gratiam, ut possem, et scirem seruire cum perfecta uoluntate filio suo in hoc meo officio sacerdotali, eo quod ille in suo officio tam humili, et vili inuenit occasionem faciendi rem tanti momenti in seruitio Domini nostri, eodem modo rogaui[3] pro omnibus Oratio officialibus. officialibus cuiuscunque conditionis, ut Dominus noster det illis gratiam inueniendi occasionem, ut inter alia opera, quae faciunt, possent aliqua[4] facere in laudem Maiestatis suae, et ad salutem[5] animarum suarum, et ad utilitatem[6] proximi sui viui, aut mortui etc.

Eodem modo in Psalmis[7] "Benedicite", et


_______________

  1. uenitque] unde uenit MF
  2. qui] quod MF
  3. rogaui] rogabam MF
  4. aliqua] aliquod MF
  5. et ad salutem] vel immediato profectu MF
  6. et ad utilitatem] vel in clara utilitate vel in nostra consolatione vel remedio necessitatis MF
  7. Psalmis] psalmo MF