f. 73v
Christum accipere formam panis ad reformanda corpora.
volebat accipere officium panis et uini materialis et horum[1] formam ad cibandas[2] animas nostras et corpora reformanda ad meliorem essentiam quam[3] non potest caussare panis materialis aut vinum.
In die Sancti Aegidij Ab[b]atis§ postquam fecissem paruam adhortationem coram quosdam[4] qui erant communicaturi et postquam absoluissem missam datus est mihi magnus spiritus in desiderio praedicandi sicut et prius plurius euenerat[5].
inspiratio de praedicatione in Germania.
Ideoque tunc proposui firmius quam hactenus in Germaniam[6] dare[7] operam omnem ut possim praedicare uel legerem[8] magnum enim incommodum alioquin[9] nasciturum ex tanta et tam diuturna taciturnitate sensi etiam tunc quae[10] oportet[11] melius
_______________