Page:FC 1042.djvu/40

From GATE
Revision as of 09:03, 17 January 2022 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 12v


Inuocare Sti pro habitatoribus. neque illum a quo procedunt. Inuocabam similiter sanctos quibus curae sunt talia loca orans ut[1] facerent id quod sciunt[2] facere tales habitatores postulantes ueniam scilicet pro ipsis gratias agentes et necessaria ipsis petentes.

Hoc eodem anno Ratisbonae recepi alias innumerabiles gratias Gratiae in audiendis confessionibus. primam quidem quod mihi dominus dedit operari in suo seruitio magna maxime in confessionibus nobilium curiae Imperatoris principisque mei Ducis Sabaudiae qui me in suum confessorem elegit in quibus confessionibus et factus est multus fructus et factum[3] est semen in maiora alia[4] quae inde sunt orta in exercitijs et[5] magnatum hispanorum[6], germanorum, aliorumque[7] ex quibus fere totum bonum secutum est quod est postea factum in Germania suscepi et[8] de manu Spiritus Sancti alia nobilia[9] alia[10] beneficia ad proprium meum spirituale augmentum circa nouos modos orandi, aut contemplandi


_______________

  1. ut] om. MF
  2. sciunt] nesciunt MF
  3. factum] iactum MF
  4. maiora alia] alia maiora MF
  5. et] etiam MF
  6. hispanorum] add. italorum MF
  7. aliorumque] om. MF
  8. et] etiam MF
  9. nobilia] notabilia MF
  10. alia] om. MF