f. 242r
possent efficaciter mouere et tangere spiritum meum'.
437. Quadam die, dum iter facerem rediens ex Galapagar Valesoletum *, incidit deuotio orandi pro singulis locis, per quae in ea uia transeundum erat et applicabam unicuique loco 155 unum Pater noster et Aue Maria, considerando uarias necessitates, quae inibi esse poterant, gratiam quoque agendo et postulando ea, quae necessaria unicuique uiderentur. Deinde datum est ut deuotionem hanc extenderem in utilitatem magis uniuersa-lem, orando uidelicet pro omnibus locis, in quae unquam uel ego uel alius quicunque de Societate nostra deuenissemus, in quem equidem finem ego sequenti die missam applicaui, et ut ex meritis passionis Domini subleuentur, quae nos minus possumus, per ipsum.
r Dubia lectio.
Die 14.
IC0R.,XIII, II.
Pater Faber versabatur die a3 Vallisoleti. Vide epist. 106.
694
Fabr[ monumenta
438. Quadam uice dum hora^ quasdam canonicas persol-uerem, ego incidi in eum locum Psalmistae, ubi
_______________