f. 229r
quandoque uero accidit contrarium, scilicet, ut apprehendamus mala quae
a Arahosius ms.
Die 12 Martii. Ps. VI, 7.
Die 20 Martii.
Ad Coinpl. Off. divini.
682 Fabri monumenta
nobis tantum possibiliter imminent. In priore dispxDsitione cauen-dum est ne eleuemur supra modum; in posteriore ne deiiciamur plus quam oportet: bonusque spiritus noster utrumque horum temporum in alterius remedium nouit applicare, id est, abundantiam contra penuriam, et penuriam contra abundantiam. Malus autem spiritus ex utroque malum nostrum efficere nititur; nempe» elationem et praesuntionem [sic] ex abundantia; et pusillanimitatem atque deiectionem boni animi ex penuria.
410. In die Sti. Benedicti * ego applicaui missam specialiter in fauorem Societatis nostrae, orans patriarcham illum sanctum Benedictum, ut ipse dignaretur eam ipsam, tanquam pius ac potens in Xpo. pater, protegere ac defendere: defendere, inquam, contra omnes spiritus fornicationis,
_______________