Page:FC 1042.djvu/377

From GATE
Revision as of 09:32, 10 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 181r



lapide in nobis nondum perfecto, sed nec potenti firmari nisi uetus fuerit exutus. Hoc igitur patienter ferendum erit. Illud uero quod supra dictum est, omnibus viribus nostris [firman]dum, id est nitendum erit nobis omnibus uiribus nostris ad ea quae restant; et patiendum erit, dum permiserit Dominus stimulos peccatorum. 297. Sed q uoniam haec non ita obseruantur, ideo non sun curandae huiusmodi distinctiones terminorum, quia sunt nouae nec usitatae apud doctores positiuos aut etiam scholasticos. Cauendum est autem maxime ne recedamus a communi modo loquendi doctorum catholicorum, nec est multiplicanda littera eorutn, praesertim sacrorum, secundum quod spiritus multiplicatur, cum sciamus eamdem litteram capere uarios spiritus. Quod si unusquisque studeat facere scripturas et scribere libros iuxta erminos suarum conceptionum,

_______________