Page:FC 1042.djvu/204

From GATE
This page has not been proofread



f. 94v



hilaritatis, neue cor tuum erga ipsum et res ipsius reddatur angustatum. Si enim bene remanseris dilatatu.-* cum Deo et ipse te-cum, facile fiet ut omnia alia erga te aperta uideantur, et tu erga illa. Quaere itaque bonam deuoiionem erga Deum et sanctos eius; et facile inuenies ea quae pertinent ad proximum quemquam, amicum aut etiam 56 inimicum. Ubi autem aliquid esset quod pertineret ad faciendum aliquam actualem operis, uel locutionis reconciliationem cum proximo tuo, tunc illa primo et tanquam medium esset facienda ad consequendam cum Deo reconciliationem, iuxta illud: «Si frater tuus hal>et aliquid aduersum te« ”, etc. Sed hic sermo est quando talia sentimenta proueniunt ex sola apprehensione mentis, et affectu spiritus, ubi opus est sola animi mutatione; et proinde

_______________