Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/837

From GATE
This page has been proofread

LOCULAMENTUM SEPTIMUM,
signatum litteram G, continens Tabellas
pro
ASTROLOGIA,
sive
MOTU PLANETARIUM.
Continentur in hoc Loculamento quatuor Tabellarum genera, quae quatuor praecedentes iconismi ob oculos ponunt, & iam explicabuntur.

§. I.

Primum genus Tabellarium, contientium motus Planetarum, sive loca in Zodiaco.
Primum Tabelalrum genus, rubro colore tinctarum, continet motus Planetarum, seu loca in Zodiaco; & sunt motus Saturn, Jupiter, Mars, ascending node per annos viginti, imo viginti unum. Cujus usus hic est.
Si quis velit scire in principio cujuscunque anni, verbi gratiam anni 1661 primo die Ianuarii, loca recensitorum Planetarum in Zodiaco; is applicet Tabellam, quae in fronte gerit notam Saturn, ad Tabellam annorum Christi, & statim occurret 21 gradus, 12 minutum Signi Scorpio-20px.png. Si vero Tabellam Jupiter applices ad eandem Tabellam Applicatoriam annorum Christi, statim e regione occurret 13 gradus 1 minutum Signi Libra-20px.png; & in Tabella Mars 26 grad. 54 minutum Signi Sagittarius-20px.png; & in Tabella ascending node Caudae & Capitis Draconis 21 gradus 28 minutuum Signi Libra-20px.png. Hoc pacto per singulos annos viginti (viginti unum) statim e regione annorum Christi in Tabula Applicatoria, habebis in Tabellis applicatis loca Planetarum tardiorum, in principiis annorum, id est, primam die Ianuarii.
Si vero scire velis in singulorum mensium principiis, in quo