Page:FC 1042.djvu/156

From GATE
Revision as of 08:14, 21 July 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 70v



et martiris, quae, cum con-uersaretur in domo sanctae Sabinae, eam conuertit. 107. Eodem die, considerans qualiter peccata, non solum carnalia sed etianf fere omnia, fiunt cum multa applicatione spiritus, cogitando *' in eorum materia, loquendo, audiendo, etc., 42 habui quemdam discursum ad rogandum Dominum, ut uellet impedire malignos spiritus ne tantum tentarent homines: quia super gulam hodie sunt tot uerba, et tot affectus, et cogitationes, ex quibus colligitur spiritualis ista (ut ita dicam) comestio; et Ita circa alia corporis, etiam licita, in quibus homines ponunt animam suam; quasi qui, ex nutrimento corporis et necessaria prouisione, uelint nutrire ipsam animam et ipsi prouidere, quae alium debet

_______________