Page:FC 1042.djvu/119

From GATE
Revision as of 07:55, 24 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 52r



loco omnium laborum, quos oportet[1] me accipere in querendis omnibus chalendarijs omnium episcoporum particulariter ad honorandum nominatim omnes sanctos, qui[2] collecti[3] in eis inueniantur[4], sensi etiam maiorem quam dici posset fidem super multum multum adiutorium sibi, et vniuersae Societati per medium Sanctorum. adiutorium, quod Dominus non[5] nunquam defieret[6] mihi dare, et vniuersae Societati per medium Sanctorum suorum, exemplificando[7] rem ipsam, si enim persona unis Sancti Jorge maiora facere potest pro revolutie hominum ad fidem Christi, et ad bona opera exercitanda, quae persona vnius Imperatoris, quanto maiora facere poterunt omnes Sancti simul, ad fauorem meum, et vniuersae Societatis[8]. In illo versu sensi etiam[9] multum spiritum in eo scilicet qui

_______________

  1. oportet] oporteret MF
  2. qui] quorum MF
  3. collecti] collectae MF
  4. inueniantur] inueniuntur et add. qui sancti sunt, quaedam opera tam praecipue facta, diuinis operantibus manibus. MF
  5. non] noster MF
  6. defieret] deficiet MF
  7. exemplificando] add. secus MF
  8. si enim ... Societatis] Sicut si aliquis diceret, multo magis potest facere unica persona reuoluendo totum mundum ad bonum cum fauore unius et solius sancti Laurentii quam unius imperatoris. MF
  9. ] etiam sensi MF