Page:FC 1042.djvu/91

From GATE
This page has not been proofread



f. 38r



timore, ne ipsa tanquam ab indignis nobis auferantur. 57. Egi etiam gratias Deo in missa, sicut ante proposueram, pro omnibus correctionibus publicis, quae hactenus populis aut prouintiis, uel duitatibus aut personis a Deo facta[e] sunt, uel permissa[e] fieri ad emendationem uitae; et dolebam quod talia non notarentur, v. g. pestes, terremotus, bella, inundationes aquarum, siccitates, et alia huismodi mala temporalia, ex quibus erat recognoscendus altissimus et timendus iudex, qui his modis proponit nobis memoriam nouissimorum nostrorum, uolens ut redeamus ad uiam poenitentiae, ut percipiamus dona bonitatis misericordiae suae, et qui secundum aduentum suum proponit, dum uidet primi et humilis sui aduentus memoriam a nobis

_______________