This page has not been proofread
f. 32v
audire, odorari, gustare et honorare, in ipso, et de ipso cogitare, cognoscere 26, palpare concederet, et haec omnia Xpi. intercessionibus, ordinationum et methodorum sanctae eius ecclesiae [normae] conformia, in doctrina uera et catholica, in sanctis sacramentis, sanctorum precibus et inuocationibus, in piorum operum animarum in purgatorio detentarum memoria.
In missa aliud mihi accidit desiderium, nempe ut de omnibus quibuscumque bonis operibus quae facturus eram, haec mediante bono et sancto spiritu facerem. Hinc cogitabam non gratum Deo esse aliqua sanctae ecclesiae reformare ad
_______________