f. 3r
Facti unum in desiderijs eligendi uitam religiosam. propriam tandem facti sumus unum in desiderijs[1], uoluntate firmoque proposito eligendi hanc uitam, quam nunc habemus quicunque sumus, aut qui[2] unquam fuerint de hac societate, qua non Non sum, ait, dignus societate. sum dignus, ut[3] det mihi diuina clementia gratiam ad hanc[4] memorandum et ponderandum beneficio[5], quae hoc tempore per hunc uirum mihi noster dominus[6] contulit, praecipue uero quod habuit intelligere conscientiam suam tentationes et scrupulos. mihi dederit primum intelligere conscientiam meam, tentationes et scrupulos, quibus tantopere[7] detentus fueram, nec sciens, nec intelligens, aut inueniens uiam, quam[8] possem quiescere; erant enim[9] scrupuli Scrupuli. ex timore, quia[10] multo tempore non fuissem bene confessus de peccatis, quibus adeo uexabar, ut libenter in remedium elegissem
_______________