f. 10r
(p. 498, lin 1) Diploma Cardinalis Neapolitanus qui tunc erat legatus Romae, fecit autem ipsum mense Maij, uelit dominus, ut sciam recognoscere partem meam in tantis beneficijs in communi nobis ab ipso collatis toto eo anno, in quo habuimus[1] multas contradictiones[a] nostris bonis propositis, transiuimusque per tot ignes probationum, maxime ab inquisitione quam procurauimus fieri de nobis, factaque tandem est non obstantibus quibuslibet[2] magnis[b] fauoribus in contrarium fuit et[3] memorabile beneficium[4], quasi totius Societatis fundamentum[5] eodem anno[c] post habitam sententiam nostrae purificationis cum nos ipsos praesentaremus in holocaustum summo Pontifici Paulo iii.[6] ut uideret in quo possemus seruire Christo in aedificationem omnium qui sunt sub potestate sedis[7] in paupertate perpetua
_______________
- ↑ in mg. multi contradictiones bonis propositis.
- ↑ in mg. Victi fauores in contrarium.
- ↑ in mg. Post sententiam eorum purificationis presentauerunt se in holocaustum summi Pontifici.
_______________