Page:FC 1042.djvu/31

From GATE
Revision as of 07:05, 26 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 8r



deliberarem[1] esse sacerdos totus suo seruitio dedicatus in tam ardua perfectaque uocatione ut non sim futurus unquam dignus in ea ipsi seruire, nec esse in simili uocatione[2] tanquam digna quae a me recognoscatur semper[3] quibuscumque potero animae meae et corporis operibus.

Hoc eodem anno, die Stae. Mariae in Augusto, omnes[4] tunc in eadem eramus determinatione[5] praeter unum[6] Franciscum qui cum esset in eadem determinatione non dum acceperat exercitia, eo die[7] iuimus omnes ad Sanctam Mariam[8] prope Lutetiam ubi[9] quisque uotum faceret eundi Jerusalem tempore statuto et post reditum[10] ponendi se sub obedientia Pontificis Romani incipiendique die assignato relinquere parentes, et retia praeter uiaticum. Eramus autem qui hac prima uice conuenimus Ignatius noster[11] Franciscus, ego Faber,

_______________
  1. deliberarem] precedono due righe del folio 7v che sono stati cancellati
  2. uocatione] electione MF
  3. semper] add. quotcumque et MF
  4. omnes] add. qui MF
  5. determinatione] add. et exercitati MF
  6. unum] magistrum MF
  7. die] add. inquam MF
  8. Mariam] add. quae Mons Martyrum dicitur MF
  9. ] vt ibi MF
  10. reditum] add. inde MF
  11. noster] Mter. MF