Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/157

From GATE
Revision as of 09:52, 13 April 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Quinto. Promoto Divisore, operare ut antea, hoc est, vide quoties Divisor contineatur in illa aut illis figuris, sub quibus post promotionem positus est: scribe Quotum post lunulamduc eum in Divisorem: Productum subtrahe a figura vel figuris, sub quibus positum est. Quod si Divisor non contineatur in numero, sub quo est positus, eo quod major fir quam ille: pone post lunulam zerum. Et haec est quinta Operatio. Quare exempla sic stabunt.

In primo exemplo continetur Divisor 3 in membro Dividendi, sub quo positus est, nempe in 6; ideo post lunulam posita sunt 3.