divina gratam memoriam ad recognoscendum varia eius
beneficia corporalia, et spiritualia, quae in his 3.bus annis cum
dimidio per uaria media contulit, dando scilicet in talem praeceptorem talemque societatem, qualem inueni in suo cubiculo, dico autem maxime de magistro Francisco Xavier, qui est de Societate Jesu IESU CHRISTI.
Hoc anno ueriit Ignatius, ut esset in eodem collegio
Sanctae Barbarae, et in eodem cubiculo nobiscum, uolens ingredi
cursum artium in Sto. Remigio sequenti Erat autem supradictus magister id oneris suscepturus. Benedicta sit in aeternum
diuina prouidentia, quae sic ordinauit in meum bonum, et salutem. Cum enim ab illo fuisset sic ordinatum ut ego docerem
praedictum sanctum uirum, consecutus sum eius exteriorem
conuersationem, deinde uero interiorem; qui cum simul viveremus ir. eodemque cubiculo, eadem mensa, eadem bursa, esset que ipse mihi in spiritualibus praeceptor, dans modum ascendendi in cognitionem divinae voluntatis, et
_______________