IN tertia Tabella alius modus exponitur, posita mensural nota inter te at altitudinem 100 palmorum, pedum, aut alterius cujusvis mensuare minoris 100 partium.
Inventis 100 inter te et rem distantem palmis, aut pedibus, et cadente filoin punctum 20 umbrae rectae in scala Altimetra, in 100 aequas partes divisa; inferes certo, altitudinem esse 500 palmorum, aut passuum: in 30.mo punto 333 10⁄30 250 palmorum, aut passuum: et sic de caeteris punctis usuqe ad centesimum, ubi umbra vel distantia aequalis est altitudini.
Inventa distantia inter te et altitudinem 100 palmorum, pedum, passuum. Ey cadente filo in 20.mum punctum; dices, altitudinem esse 20 palmorum aut passuum, uti secunda columna Tabellae indicat; in puncto 30.mo triginta; et sic de caeteris usque ad 100.mum punctum, ubi umbra vel distantia aequatur altitudini.
IN Loculamento secondo, signato littera B, post tres albas Tabellas occurrunt tres rubrae, quae continent quantitates altitudinum, latitudinum, profunditatum, declivitatumque. Sunt autem singualae in tres columnas divisae. In prima sunt gradus Quadratis; in secunda altitudines, latitudines, profunditates; in tertia declivitates, sive hypothenusae trianguli Geometrici. Usus harum Tabellarum facillimus est, et sine calculo perficitur deducto ex tabulis Tangentium et Secantium, uti jam patebit.
Data distantia inter te et altitudinem rei, 100 pedum, observa fastigium rei mensurandae, et nota quem gradum filum Quadrantis