De scriptoribus ecclesiasticis
p. 208
sua vulgari, multa opera, quorum aliqua versa sunt in linguam Latinam, ut Ars magna & parua.
Hunc Raymundum Eimericus in Directorio inquisitorum scribit accusatum fuisse ad Gregorium XI papam, vel potius accusata fuisse scripta eius, quod continent plusquam trecentos errores & Bernardus de Lutzemburgo Raymundum hunc ponit in Catalogo haereticorum.
Contra autem non desunt, qui eundem Raymundum colant, ut S. Martyrem & vocent doctorem illuminatum, & scripta eius orthodoxa esse confirment, de que re editus est liber anno 1604 cum hac inscriptione: »Sententia definitiua in fauorem Lullianae doctrinae iuris ordine & apostolica auctoritate lata & in veritatis triumphum, inque gloriosae vindicationis memoriam, denuo impressa & principalibus rescriptis munita«.
Quid in hac controuersia tenendum sit, nondum videtur esse definitum ab apostolica sede, cum tam directorium Eimerici, quam liber illi oppositus, publice & sine prohibitione legatur.
[354.]
De Richardo de media Villa – 1290
Richardus de media Villa, natione Anglus, ordinis S. Francisci, scripsit in libros quatuor Sententiarum dilucida Commentaria, in quibus S. Thomae doctrinam imitari visus est.
Scripsit etiam in quatuor euangelia & in regulam Fratrum minorum, & contra petrum Ioannem librum unum. Dicitur etiam scripsisse de conceptione b. Virginis & in epistolas S. Pauli & de ordine iudiciorum, quod an ita sit, non mihi constat.
[355.]
De Henrico Gandauensi – 1290
Henricus a Gandauo natione Belga archidiaconus Tornacensis, vir doctissimus, scripsit egregium opus Quodlibetorum. Item summam quaestionum ordinariarum. Item de virginitate & poenitentia. Denique etiam Commentaria in libros Physicorum & Metaphysicorum Aristotelis. Dicitur etiam scripsisse librum De viris illustribus. Obiit anno Domini 1293.
[356.]
De Ioanne Parisiensi – 1296
Ioannes Parisiensis ordinis Praedicatorum, claruit circa annum 1296. Scripsit in quatuor libros Sententiarum & Quodlibeta varia, sed praecipue De potestate regia |7 papali; & quoniam incidit in tempora turbulenta ob discordiam inter Bonifacium VIII pontificem & Philippum Pulchrum regem Gallorum & ipse Parisiis agebat & docebat, videtur propensior fuisse erga Regem, quam erga pontificem.