Ab anno Domini 300 ad 400
p. 91
Augustinum haeresiarcham, quendam Syluanum docuisse, duas in Christo esse voluntates, sed miraculis sancti Hieronymi hunc haeresiarcham fuisse confutatum.
At haeresis monothelitarum ducentis annis post tempora Cyrilli & Hieronymi exorta est, & non est haeresiarcha dicendus, qui duas voluntates in Christo confitetur, sed qui unam tantum, ut ex concilio sexto generali intelligi potest.
Itaque auctor harum epistolarum confundit tempora, haeresim monothelitarum pro fide Catholica vendit, Cyrillum, Augustinum & Hieronymum pro magna laude haereticos monothelitas facit.
Tribuitur ad ultimum sancto Hieronymo liber De vitis sanctorum patrum, sed sciendum est, eum librum non esse unius auctoris, nam in prima parte ponuntur Vitae monachorum, quas scripsit Euagrius Ponticus, de quo scribit sanctus Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem, ex illis vitis solam primam esse veram, quae est Ioannis Abbatis.
Eidem Euagrio tribuit Vitas patrum Gennadius in suo Catalogo scriptorum.
Vitis illis ab Euagrio scriptis adiunctae sunt vitae Pauli primi eremitae, Hilarionis, & Malchi a sancto Hieronymo scriptae; item Vita sancti Antonii scripta ab Athanasio; item Vita Mariae Aegyptiacae a Zozimo edita; item multa ex Collationibus Cassiani; denique Vita sancti Hieronymi parum fideliter conscripta.
[113.]
De Theophilo Alexandrino – 390
Theophilus Alexandrinae ecclesiae episcopus sancti Hieronymi aequalis, ut epistolae utriusque inuicem scriptae testantur.
Scripsit epistolas tres Paschales, quas sanctus Hieroymus Latinas fecit.
Atque epistolae istae satis utiles & doctae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 3.
Scripsit praeterea aduersus Origenem & alia quorum meminit Gennadius in libro De viris illustribus, sed haec non extant.
[114.]
De Iohanne episcopo Hierosolymitano – 390
Ioannes episcopus Hierosolymitanus vixit tempore sancti Hieronymi, ut notum est ex contentionibus inter eos non semel excitatis. Scripsit, teste Gennadio, librum in obtrectatores studii sui, ostendens se non esse Origenistam.
Tribuit eidem Ioanni liber ad Caprasium De institutione monachi, qui habetur in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 9 edit. 2, sed hic liber videtur scriptus ab aliquo longe posteriore, siquidem eo in libro dicit auctor se esse ordinis Carmelitarum, & describit habitum Carmelitarum.
At illis temporibus nomen Carmelitarum religiosorum erat plane inauditum, ut etiam Card. Baronius affirmat tomo 6 Annalium, ad annum 444.
Adde quod stilus est hominis Latini & temporum posteriorum.