Page:FC 1042.djvu/485

From GATE
Revision as of 11:17, 3 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 235r



ideoque, si maxime quis ei uniatur, maxime fíet ut opera eius taliter facta abbundantiorem benedictionem recipiant ex [quo] et iuxta quem sunt facta. Ne admireris ergo adeo quidnam sit, aut quantum sit opus quod uides, sed ex et quali et quanta uirtute processerit; malis tu repleri gratia, et magne parua operari, quam non crescere in teipso, et infirmiter magna operari. Plus durant et plus aedificant minima opera cum magna benedictione gratiae facta, quam maxima opera cum parua gratia. 424. Verba illa: «Popule meus (popule meus, quid feci tibi? etc.)» •, quae dicuntur ut prouocemur ad adorandam Xpi. crucem, ualde me tetigerunt et penetrarunt; sentiebam melius quam unquam illas querelas X.‘, uidelicet, quod uinea sua sibi nimium sit facta amara, quod, se derelicto, Barrabam [stc] petierit populus eius, qui

_______________