f. 193r
substantiali aut accidentali, simpliciter uel compositiue. Hic habui quemdam discursum circa ordinem qui est a rebus imperfectioribus ad per* fectiores: in quo ordine occurrebant primo omnia accidentia, quorum perfectio ex subiectis, quibus adhaerere nata sunt, colligi et etiam ordinari potest; secundo, occurrebat materia rerum corporalium; tertio, formae substantiales inanimatorum corruptibilium; quarto, formae coelorum; quinto, formae animatorum corruptibiles, ut plantarum et brutorum animalium; sexto, composita inanimata, et etiam uegetabilia corruptibilia; septimo, composita coelestia, id est, coeli corporales; octano, animalifa] bruta; nono, anima ** rationalis; decimo, homo ipse; undecimo. Angelus. Post haec omnia, id est, super omnia, Deus superbe-nedictus, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, 121 tres in personis et unum in substantia omnibus modis perfectissima.
319. Feria tertia post festum sanctissimae Trinitatis * pro officio matutino, ego sensi quamdam gratiam,
_______________