f. 125v
humilitatis optarem hoc aliud postulatum, hoc est, vt mihi concederetur, per gratiam et misericordiam Jesv Christi quatenus illi omnes possent esse gloriosi benefici mei, qui fuerunt gratiosi benefici in hac uita, et ut merear subiici gloriosa quadam seruitute iis omnibus, quibus quocumque modo fuerim subjectus in hac uita seruitute, quae est in statu gratiae. Arnen.
191. In diebus solemnitatis Conceptionis piissimae virginis Mariae ® ego sensi nouam quandam soliditatem et stabilitatem cordis et interiorum meorum; unde fieri uidebam ut minus penetrabilis essem aduenientibus extvinsecis tentationum fluctibus. Non sensi magnas deuotiones ex parte apprehensionum, quae me mouebant ad magnas commotiones et uiua sentimenta deuotio-nis; sed nec
_______________